- LIBERI
- LIBERIapud Graecos 4. erant generum, teste Eust. in Hom. Γνήσιοι, Νότοι, Σκότιοι et Παρθηνίαι Γνήσιος, aliter Ι᾿θαγενὴς dicebatur, qui e matre cive natus esset, Lat. Legitimus. Non enim omnes sine ullo discrimine Liberi, quos patres tollebant in civibus sunt censiti, sed ii tantum, qui utroque parente cive nati erant: ex Lege, Μόνους Λ᾿θηναίους εἶναι τοὺς ἐκ δυοῖν Α᾿θηναίοιν γεγονότας, Utroque parente cive Atheniensi soli cives sunto. Quam Pericli adscribit Plutarch. sed iam ante eum idem cautum esse, demonstrat Solonis lex de nothis: verum tacito illiteratoque consensu antiquata lex fuerat, ante Periclis tempora, quemadmodum et insequutis temporibus obsolevit, pessimo Periclis ipsius exemplo, eratque satis alterutrum parentem civem esse. Itaque ut ius istud antiquum instauraretur, cavit lege suâ Aristophon Rhetor, quam exactis urbe 30. Tyrannis, Euclide Archonte; tulit: Νόθον εἶναι τὸν μὴ ἐξ ἀςτῆς γετονότα, Qui matre cive natus non erit, nothus esto. Itaque Νόθος, quem Latine reddi posse negat Quintilian, l. 3. c. 6. fil. erat, ex alia quam cive, item ex concubina genitus. Cum talibus ne ipsa quidem cognationis sive adgnationis iura intercedebant, ne in iis quidem ipsis, quae sive sacra, sive publica spectabant, ex Lege memorata Isaeo εν τῷ περὶ τȏυ Φιλοκτήμονος κλήρου et Demostheni εν τῷ περὸς Μακάρτατον. Unde Aristoph. Avibus, p. 616.Ε᾿ρῶ δὲ δὴ καὶ τὸν Κόλωνος σοι νόμον.Νόθῳ δὲ μὴ εἶναι ἀγχι-Στείαν.Dico autem iam et Solonis tibi legem,Spurio autem non esse affi-Nitatem.Habebant interim sua sacra, et faciebant Cynosargis: at adoptione illis subveniente, pro legitimis censebantur, si nempe prius civitate donati fuissent. Quo beneficio si carerent, ex hereditate paterna nihil auferebant, praeter τὰ νοθεῖα, mille viz. drachmas, quas Scholiastes in l. Aristoph. modo laud. quinque minas fuisse ait: quemadmodum et de Abrahamo legimus, Gen. c. 25. v. 6. illum dedisse dona Filiis vero concubinarum uxorum quas habuit, ac demisit eos a Iitzchako. filio suo dum adhuc viveret. At eorum, qui Principibus geniti, alia erat conditio: Consuetudinis enim Regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes aliquam licet captivam pro legitima haeberent, ut liberi ex ipsa nati succederent, Serv.Σκότιος appellabatur, vulgo quaesitus, Lat. Spurius s. Favonius; an quod terrâ ortus instar venti, an quod, ex vento, absque patris ope, conceptus videretur, quemadmodum ova quaedam ὑπ ηνεμια quasi Subventanea nuncupamus? Quo alludens Lucian. Vulcanum, utpote ex Iunone, sine mariti congressu ut finxêre natum, ὑπ ηνέμιον παῖδα vocat. Ο᾿παρθενίας tandem dictus est, quem uxor, pro virgine a marito ducta ex alio iam gravida peperit. Quibus adde si placet, τὸν Εἰςποιητὸν s. θετὸν, i. e. adoptivum: τὸν Ε᾿λευθερον, s. filium liberti et Ε᾿ξελεύθερον i. e. Ingenuum, filium liberi hominis. Vide Franc. Rossaeum Arch. Attic. l. 5. c. 9. Redeo ad τὸς Γνησίους. Quemadmodum liberos tollere, in patris erat positum potestate, ita etiam necare et exponere, idque non tam moribus, quam lege erat receptum Athenis: de quo vide supra in voce Exponendi ritus. Idem liberis suis nomen, quod vellet imponere, aut etiam alio mutate poterat: quamquam sollenne illud erat, maiori e Liberis avi paterni nomen imponere, de quo ritu vido infra in voce Nominalia. Porro Liberos, sive legitimis e nuptiis susceptos, sive secundum leges adoptatos, patres lege iubebantur referre in Φράτορας, iurati profitentesque apud φρατόρων, eos esse a se legitimis e nuptiis susceptos, aut secundum Atheniensium iura adoptatos: sic τῶ φρατόρων albo, quod Isaeus vocat κοινὸν γραμματεῖον, in scribebantur paterno nomine, hoc modo, ὁ δεῖνα etc. Fiebat id statis Anni diebus, et quidem adoptivi Thargeliorum festo, legitimi vero tertio festi Apaturiorum die, qui Κουρεῶτις dicebatur, inscribi solebant: victimis, quarum pondus lege erat definitum, oblatis; quas οἱ φράτορες per ludum iocumque, cum exhiberentur, infra iustum pondus esse dicebant, acclamentes, ἱςτάνειν δεῖ, μεῖον γάρ ἐςτι, Pollux l. 3. Quo aetatis Anno autem id factum, non consentiunt Auctores: nam anniculos relatos in Φράτορας scribit Auctor Etymologici in Α᾿πατούρια. Tertium aut quartum Annum definit Proclus in Timaeum Platonis: ut plurimum tamen intra Annum septimum id factum esse certuni est. Quod enim de Virginibus inquit Vir magnus fieri solitum, cum eas elocaturi patres essent, videtur confundere relationem Liberorum εἰς τοὺς φρατορας, cum inscriptione eorundem in Epheborum album, de quo supra in voce Ephebi. Educatio Liberorum, cum inter praecipuas Solonis curas esset,legem tulit: Τοὺς παῖδας διδάσκεςθαι πρῶτον νεῖν τε καὶ γράμματα καὶ τοὺς μὲν ὑποδεέςτερον πράτοντας, ἔπειτα περὶ τὰς γεωργίας, καὶ τὰς ἐμπορίας καὶ τὴν τέχνην. τοὺς βίον ἱκανὸν κεκτημένους περἰ τε μουσικὴν, καὶ ἱππικἠν, καὶ τὰ γυμνάα1ια, καὶ τὰ κυνηγέσια καὶ τὴν φιλοσοφίαν διατρίβειν, Pueri natare et literas primum docentor. Tenuiores deinde ruri operas facere, aut peregre ad mercatum ire, aut artem exercere: Honestiores vero in Musicis, in re equestri, in Gymnicis, ad venandum, in Philosophia, instituuntor. De quibus honestiorum iuvenum studiis Terentianus Simo in Andria, Act, 1. Sc. 1. v. 28. et seqq.Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equosAlere, aut canes ad venandum, aut ad Philosophos:Horum ille nihil egregie praeter ceteraStudebat, et tamen omnia haec mediocriter.Rursum idem Eunucho: Act. 3. Sc. 2. v. 23. et seqq.----- ----- ----- Fac periculum in literis,Fac in palaestra, in musicis: quae liberumScire aequum est adolescentem, sollertem dabo:Idque tanta cum cura observatum est, ut, licet magnâ pietate liberi parentes colore, honorare, et alere, si indigerent, legibus Solonis tenerentur, fil. tamen, quem pater artem non docuisset, ad eum exhibendum non cogeretur, Υ῾ῷ τρέφειν τὸν πατέρα μὴ διδαξάμενον τέχτην ἐπάναγκες μὴ εἶναι, cuius legis meminit Plutarch. in Solone. Vide Sam. Petit. Conim. in LL. Attic. l. 2. tit. 4. Ceterum, ubi Lex civilis non impedit, potest pater fil. oppignorare, et, si necesse sit, etiam vendere, ubi alia ratio eum alendi non suppetit: quod ex vet. Thebanorum lege, (quam l. 2. recietat Aelian.) in populos alios videtur fluxisse; ipsa autem lex Thebana a Phaenicibus, ac porro ab Hebraeis venisse: quam ipsam obtinuisse et apud Phrygas, docet Apollon. Ep. ad Domit. Censetur quippe ipsa Natura ius dare ad id omne, sine quo obtineri non potest, quod ipsa imperat, H. Grot. de Iure Belli ac Pacis l. 2. c. 5. §. 5. Quod vero et vitae necisque ius pareutibus in liberos concessit olim Rom. rigor, plane abnorme est, et ipsorummet successu temporis in inelius mutatorum sententia sublatum. At crudelitas summa, ex quo prodiêrunt, in quem sublati sunt, in quo educati sunt, eo in gremio materno nim. liberos Occidi. Id quod ab Aristotimo tyranno, apud Iustin. l. 26. c. 1. a Ptol. Cerauno, li 24. ab Olympiade, l. 9. a Bassiano, apud Spartian. in Seu. a Cassandro, apud Plutarch. fine Demosth. et in Phocione a Munatio Flacco, apud Val. Max. l. 9. c. 2. legimus factum. Eadem detestatio in conspectu patrum caesis liberis. Virg. Aen. l. 2. v. 538. Priamo mox interimendo loquente,----- qui nati coram me cernere letumFecisti et patrios maculâsti sanguine vultus.Vide quoque Herod. l. 3. c. XI. ubi de Phanis prole hoc modo ab Aegyptiis interempta, Plutarch. fine Agidis et Cleomenis, de uxore Panthei, Claud. in Rufin. l. 2. Carm. 5. v. 418. etc. Non enim tantum hoc infortunii genus cetera omnia superare merito aiunt, quam in rem vide locum insignem Q. Smyrnaei l. 2. de Nestore vidente caedem Antilochi: Sed et inortem ac mortualia libercrum, turbato nim. ordine inortalitatis, nefas habitum a parentibus videri, uti pluribus docet C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 126. et l. 6. v. 205. Vide quoque hîc passim, in vocibus Ephebi, Filia, Filius, Infans, Mater, Oecutia, Parentes, Puerpera etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.